- AUREUS Byzantius seu Byzantinus
- AUREUS Byzantius seu Byzantinusnomen aureae in Imperio Graeco vigentis monetae, apud Tudebodum, Lambertum Ardenseni aliosque Scriptores. A Graecis postea transiit ad Saracenos et Turcas nomen, sic tamen, ut ad Graecanicorum nummorum discrimen, Sacnacenatos Byzantios plerique mediae aetatis Scriptorum hanc monetam vocent. Sed et Maurorum quoque Hispaniae Principum Byzantii reperiuntur: ut videre est infra, ubi de Byzantiis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.